monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 34

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 3, 7, 34
Pater enim ante tempora saeculorum habuit Filium, Filiusque erat apud Patrem, Spiritu sancto aeternaliter Patri Filioque in unitate divinitatis coaeterno. Unde considerandum est quia si ex his tribus personis duae vel una deesset, non esset Deus in plenitudine sua. Quomodo? Quia ipsae sunt una unitas divinitatis, quoniam si aliqua earum deesset, Deus non esset. Nam quamvis eaedem personae ita distinctae sint, tamen sunt una et integra atque incommutabilis substantia inaestimabilis pulchritudinis, permanens in indivisa unitate. Quomodo? Potestas, voluntas, ardor: hi tres apices in uno culmine operationis sunt. Quomodo? In potestate voluntas, in voluntate ardor et inseparabiles sunt, sicut et halitus hominis in sua emissione. Quomodo? Circuiens ventus cum humiditate et calore est indivisibili emissione in hominis spiratione, sicut et oculus tuus in sua integritate. Quomodo?